Isaiah 36

HIER. Libri Regum et Paralipomenorum consentiunt, etc., usque ad Jerusalem obsedit. . ID. Sobna scriba, alius, non superbus, qui, ut tradunt Haebraei, comminatione Rabsacis perterritus, inferiorem partem civitatis tradidit, arce remanente et templo. Sicut forsan a patre audierat, haec dicit Dominus: et ut verba ejus habeant majus pondus, notat arrogantiam: Haec dicit rex magnus, quasi contraria fortitudo. . ID. Mentitur plane. Nusquam enim legitur Ezechiam in Aegypto spem posuisse. . Non ex imbecillitate, sed praeceptorum Domini observatione, qui per Moysen de rege Israel praecepit, dicens: . .\ . etc. Laudate me, benedicite me. Vel sicut habet alia editio: Facite quod vobis utile est, ut me recipiatis et pax maneat vobiscum. . .
Copyright information for VulgGlossa